semiuocales et liquidae, c est muta.  D.  Quot syllabarum?  M.  
Trium.  D.  Prima quanta?  M.  Longa.  D.  Quomodo? M. Positione.  
 D.  Quid est positio?  M.   Quotienscumque.  D. . Media  
quanta?  M.   Breuis.  D.  Quomodo?  M.  Correpto accentu.  D.  
Correptus accentus quid est?  M.   Quotienscumque.  D.  Vltima 
quanta?  M. Breuis.  D.  Quomodo?  M.  Regula.  D.  Dic regula < m > .  
 M.  Omnis dictio desinens in a. 
 D.  Dicunt quot syllabarum?  M.  Duarum.  D.  Prior quanta?  
 M.  Longa.  D.  Quomodo?  M.  Exemplo.  D.  Dic exemplum.  
 M.  Si deus et cetera.  D. . Vltima quanta?  M.  Longa positione. 
 D.  Quid est positio?  M.  Quotienscumque duae. 
 De pedibus. < D. .> Si deus quis pes?  M.  Dactilus.  D.  
Dacti[l]lus unde constat?  M.  Ex una longa et duabus breuibus  
temporum quattuor, ut Menalus.  D.  Dactilus unde dicitur?  
 M.  A digito, quoniam sicut et cetera.  D.   Dactilus in quibus 
locis sedere ualet?  M.  In omnibus nisi et cetera.  D.  Est  
ani quis pes? < M. > Dactilus. 
< D.  > Mus no quis pes?  M.  Spondeus.  D.  Spondeus unde  
constat?  M.  Ex duabus longis syllabis temporum quattuor, ut  
aestas.  D.  Spondeus quare dicitur?  M.  Quia tractim et cetera. 
 D.  In quibus locis sedere ualet?  M.  In omnibus nisi in quinto,  
unde est: spondeus quintam. 
 D.  Bis ut quis pes?  M.  Hic spo < n > deus, sed naturaliter  
trochaeus.  D.   Trochaeus unde constat?  M.  Ex una longa  
et altera breui temporum trium, ut meta.  D.  Trochaeus quare 
dictus est?  M.  Eo quod celerem, ut superius.  D.  In quibus  
locis sedere ualet?  M.  In sexto tantum.  D.  Vnde est: trochaeus  
caudam, ut supra. 
Haec itaque de notitia longitudinis et breuitatis ad praesens  
sufficiant. Qui uero plura inde scire uoluerit, maiorum 
dicta quaerat et ea diligenter legat.
  |  
750 
  
  
  
  
755 
  
  
  
  
760 
  
  
  
  
765 
  
  
  
  
770 
  
  
  
  
775 
  
  
  
  
780
  |