16. LANFR.  Bonam conscientiam . Conscientiam  
vocat cogitationes, in quibus summopere observanda  
est humilitas, qua spreta, in magnos quidam devenerunt  
errores, sicut in Epistola ad Romanos  
legitur 
17. AMBROS.  Quos tradidit . Ecclesiae alienationem  
Satanae traditionem vocat, ostendens per hoc quantum  
malum sit de Ecclesia excludi. 
CAP. II.—1. AUGUST. (epist. 59,  ad Paulin . qu. 5,  
solut).  Obsecrationes . Obsecrationes accipiamus  
dictas, quas facimus in celebratione sacramentorum,  
antequam illud quod est in Domini mensa incipiat  
benedici; orationes, cum benedicitur et sanctificatur,  
et ad distribuendum comminuitur, quam totam benedictionem  
fere omnis Ecclesia Dominica oratione  
concludit; interpellationes autem, sive, ut vestri  
codices habent, postulationes fiunt, cum populus benedicitur;  
quibus peractis et participato tanto sacramento,  
gratiarum actio cuncta concludit, quam  
etiam in his verbis ultimam commendavit Apostolus.  
Haec autem praecipua causa fuit ut, his breviter  
praescriptis atque significatis, non putaretur esse  
negligendum quod sequitur. 
2. LANFR.  Ut quietam . In pace principum quies et  
regimen servatur Ecclesiarum; nam in bellis et  
discordiis eorum tranquillitas dissipatur, tepescit  
pietas, distinctio solvitur, distinctione soluta morum  
castitas violatur. 
3. AMBROS.  Hoc enim bonum est . Et hoc probat  
adjiciens:  qui omnes homines vult salvos fieri, et ad  
 agnitionem veritatis venire . Quod ostendit dum adjecit,  
Unus est enim Deus, hoc est, quia omnium est  
Dominus; sed et ille Mediator, qui nos homines nititur  
Deo copulare, unus est et hic homo, et per  
omnia necessarium ostendit quod conveniat de omnibus  
sollicitudinem impendere, eo quod Deus curam  
omnibus adhibet, et omnium Dominus est, et 
  |  
  |