Guido Faba: Dictamina rhetorica

97


Devotionem vestram per apostolica scripta rogandam
duximus et monendam, ut magistrum G. recipiatis in canonicum
et fratrem, attendentes quantum profectus et honoris
ecclesie vestre crescat propter ipsius receptionem, tamquam pro
persona que scientia promeruit et bonis operibus commendari.
CLXXXXIII.
De imperatore ad papam.
Sanctissimo in Christo patri Gregorio Dei gratia summo
pontifici, Fredericus eadem gratia Romanorum imperator et
semper augustus salutem et omnimodam reverentiam. Affectantes
ut tenemur, celesti domino famulari, laborare disposuimus
totis viribus reverenter ad eripiendam terram sanctam de manibus
paganorum, quam salvator noster proprio sanguine consecravit.
Ut autem effectus tam gloriosi operis, opitulante
domino, subsequatur, vestre beatitudini supplicamus ut sic ubique
terrarum apostolica indulgentia se extendat, quod in magna
fortitudine transeuntes palmam victoria celitus reportemus.
CLXXXXIIII.
Responsiva ad predictam.
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo
fratri Frederico illustri Romanorum imperatori et semper
augusto salutem et apostolicam benedictionem. Sancta sunt
desideria principis et salubris vestra cogitatio meruit apostolico
robore sublimari . Et ideo vestra gloria recognoscat, nos predicatores
trasmittere ac litteras cohortationis et indulgentie destinare
longe lateque, ubicumque fides viges catholica et nomen diffunditur
christianum, ita quod auxiliante Domino populus
eius et oves pascue eius, suscepto signaculo sancte crucis, imperialia

Torna all'inizio