Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 49


imperio eius, Deo propicio, sexto, et mense ianuario, per indiccione[m]
quarta[m]. Ideo constat me Paldolfo comes, filius quondam
Trasmundi comes, hodierna die propria et spontanea mea bona
voluntate, declaro enim ut, sicut in edicti Langobardorum continet
pagina, pro quia domnus Liuprandus rex, in suo capitulo sic instituit,
ut «si quis res suas, pro anima sua, in loco Sanctorum,
«seu in sinodochia donaverit, stabile debeat permanere»; et quia
domnus Carolus imperator, in suo capitulo, sic affixit: «Si quis
«Langobardus abet, status humane fragilitatis recogitat, pro salute
«anime sue vel parentum suorum, de rebus suis cartula donacionis
«cuilibet facere voluerit, absolute faciat unusquisque de
«rebus suis, quod velit». Modo vero, in ea videlicet racione,
ego Paldo comes, pro redempcione et salvacione anime mee, et
pro anima Albasie comitisse, que est coniux mea, et pro anima
Bone comitisse, et pro anima Transmundi dux et marchio, et pro
anima Sicelgarde, et Adelgude, ut mihi, et ipsi supradictis parentibus
meis, ut eis dominus noster Iesus Christus veniam retribuere
dignetur, et ad suam gloriam revocare dignetur, ut cum
venerit diem illum futuri iudicii misericordia Dei a Domino recipere
mereamur. propterea ego suprascriptus comes, pro anima
mea, vel iam dictis parentibus meis, sic dedi atque concessi in
ipso monasterio Sancti Angeli, qui situm est in territorio Teatino,
in loco qui dicitur Salavento, que est cella Sancti Vincencii,
it est de rebus proprietatis mee, que mihi obvenit in hereditatem
da quondam suprascripto genitore meo, et est ipsa res infra comitatu

Torna all'inizio