Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 162

Tomus I


aliena. Igitur, dum haec omnia in nostra
lance considerationis appendimus, nihil de
vobis conscientiae culminis nostri contrarium
suspicio suadet. Imo firma fiducia pollicetur,
quod honorem nostrum et Imperii,
continuatis vestris desideriis adfestatum, bracchiis
velitis patentibus amplexari, nullo contrario
spiritu propositi vestri constantiam immutante.
Cum itaque tempus advenerit, quo nobis
et Imperio semper grati, potestis fieri gratiores,
vos oramus exurgite, mentes vestras
ad contemplandam Imperii sapientiam
et virtutem erigite, nosque principem vestrum,
ac gratiosum agnoscite possessorem,
parate viam Domini, rectas facite
semitas ejus, tollite feras portarum vestrarum,
ut Caesar vester rebellibus terribilis, et vobis
veniat mansuetus, in cujus adventu,
quiescant spiritus, qui vos hactenus fatigabant.
Ecclesiae autem, ut super iis et
aliis vobis beneplacitum maiestatis reseremus
plene, verbotenus mittimus ad vos
V. de Saxo forti fidelem nostrum, cui ea, quae
vobis ex parte nostri culminis dixerit, tanquam
ab ore nostro prolata, curetis indubitanter credere,
et efficaciter adimplere.

Torna all'inizio