Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 55


potest dici bona versio. Est autem Veritas (ut hic de ea
loquimur, et ut est virtus non speculativa) quando aliquis
non est hypocrita nec iactator, sed est apertus, et
verbis et factis ostendit se talem, qualis est. Affabilitas
vero est, quando quis bene se habet circa conversationem
vitae, ut quando non est adulator, non est discolus, sed est
affabilis, et curialis. Eutrapelia vero sive bona versio,
est, quando aliquis sic se habet in ludis, ut non sit histrio,
quod de omnibus velit ludere: nec sit agrestis, quod de
nullo velit ludere: sed sit Eutrapelus et bene se vertens,
ut se habeat circa ludos prout expedit. Omnes autem hae
tres virtutes, quia non sunt circa aliquid arduum, sunt in
concupiscibili. Patet ergo quod cum quatuor potentiae
animae sint susceptibiles virtutum de quibus loquimur,
duodecim sunt huiusmodi virtutes, quia una est in intellectu,
et una in voluntate; quatuor in irascibili, et sex in
concupiscibili. In intellectu est prudentia. In voluntate
iustitia. In irascibili est Fortitudo, Mansuetudo, Magnanimitas,
et Magnificentia, quae sic accipiuntur: quia
Fortitudo, et Mansuetudo sunt circa passiones ortas ex
malis, ut Fortitudo est circa passiones ortas ex malis futuris,
Mansuetudo circa passiones ortas ex malis praesentibus.
Magnificentia vero, et Magnanimitas sunt circa
bona ardua, aliter et aliter: quia Magnificentia est circa
magna bona utilia, ut circa magnos sumptus: Magnanimitas
vero circa magna bona honesta, ut circa magnos
honores. In concupiscibili autem sunt sex virtutes; videlicet,
Temperantia, Liberalitas, Honoris amativa, Veritas,
Affabilitas, et Eutrapelia: quae sic accipiuntur, quia tres
harum, ut Temperantia, Liberalitas, et Honoris amativa,
sumuntur secundum bonum hominis in se. aliae vero
tres, secundum bonum hominis in ordine alium. secundum
ergo utraque bona, sunt tres virtutes. Nam bona
hominis in se tria sunt: nam quaedam sunt delectabilis,
circa quae est Temperantia: quaedam utilia, circa quae est

Torna all'inizio