Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 738


Ad tertium dicendum, quod poena ordinatur ut medicina ad culpam, sed non
semper ut medicina illius qui peccavit (quod enim latro suspendatur, non est ad
correctionem eius; similiter quod homo in inferno damnetur), sed quandoque
ordinatur ad culpam ut medicina alterius; sicut fur suspenditur in bonum totius
communitatis ne passim furta committantur; et aliquis in inferno damnatur ad
decorem universi, ne aliquid inordinatum remaneat, si culpa per poenam non
ordinetur.
Ad quartum dicendum, quod hoc est per accidens quod ultimum peccatum per
aliud peccatum non punitur, quia scilicet vel vita peccantis finitur, vel etiam
animus eius per poenitentiam in melius immutatur; sicut etiam et primum peccatum
tollit gratiam quam secundum non tollit, quia eam non invenit, sed tolleret
si inveniret; et similiter est in proposito.
Ad quintum dicendum, quod in actu peccati est aliquid quod peccator vult, ut
delectationem; aliquid vero est quod non vult, immo praeter intentionem eius
accidit, ut corruptio naturae consequens, vel etiam ipsa indecentia actionis; et
ideo in hoc quod libenter fecit, punitur, dum ex hoc quod libenter facit, aliquid
accidit praeter intentionem eius, quod voluntati eius adversatur.
ARTICULUS 4
Utrum omnis poena infligatur pro peccato
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omnis poena infligatur pro peccato. Quia, ut Augustinus
super cant. Deuter. dicit, quinque modis flagella contingunt: vel ut iustis merita
per patientiam augeantur, ut Iob; vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet,
ut Paulo; vel ad corrigendum peccata, ut Mariae lepra; vel ad initium poenae, ut
Herodi, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur; vel ad gloriam Dei
manifestandam, ut de caeco nato. Sed tres istorum modorum non ostendunt poenam
pro peccato aliquo inflictam. Ergo non omnis poena pro peccato infligitur.
2. Praeterea, de Christo dicitur 1 Petr. 2, 22: «Qui peccatum non fecit»:
et tamen multas poenas sustinuit. Ergo non omnis poena pro culpa infligitur.
3. Praeterea, dicitur quod omne peccatum est poena secundum primum modum
nec tamen omne peccatum est poena peccati, ut ibidem dicitur. Ergo non omnis
poena est poena peccati.
4. Praeterea, culpa virtuti opponitur; et sicut virtuti debetur praemium, ita et
culpae poena. Sed virtus non habet praemium in his temporalibus bonis, sed in
aeternis. Ergo nec culpa per amissionem temporalium bonorum punitur a Deo.
Cum ergo sint quaedam poenae in amissione horum bonorum, videtur quod
quaedam poenae non sint pro culpis inflictae.

Torna all'inizio