Ipse autem nullum aliud ornamentum querunt, nisi  
quod eis diuina prouidencia concessit. Et quis enim auderet  
diuinum opus immutare? Si quis autem naturam mutare uoluerit,  
criminalem ipsum putamus. Balnea non facimus, ut corpora  
nostra lauemus. Solis ardore calemus et aeris rore infundimur.  
Nullam cogitacionem habemus, nec hominibus similibus dominamur,  
quia crudele dicimus peruenire hominem ad seruitutem,  
que diuina disposicio sicut et nos liberos procreauit. Lapidem in  
calcem non resoluimus, ut nobis domos aut palacia fabricemus.  
Vascula de terra non facimus. In fossis sine aliqua sollicitudine repausamus.  
Nos eciam tales domos habemus. Ad negociandum maria  
non nauigamus. Artem bene loquendi non discimus, sed  
simplicitate, qua fruimur, nos mentiri non sinit, que enarramus.  
Phylosophorum scolas non frequentamus, quorum doctrina discors  
est nichilque certum aut stabile, sed semper mendacia diffinit.  
Nullos ludos amamus. Cum uero ludi causam exercere uolumus,  
nostra et predecessorum nostrorum facta perlegimus. Et cum  
debemus inde ridere plangimus et turbamur. Alia uidemus,  
quibus corda nostra letantur, uidelicet celum et stellas innumerabiles  
corruscare, solem rubicundum, cuius claritate totus mundus  
splendorem recipit et calorem. Mare semper purpureum  
uidemus; quando tempestatibus mouetur, non dissipat uicinam  
terram, sicut in uestris partibus accedit, sed illam ut rorem  
amplectitur et congregat. Et ibi uaria genera piscium contemplamur.  
Et delectamur eciam uidere florigeros campos, ex quibus  
nares nostras odor suauissimus intrat. Delectamur eciam in  
optimis locis siluarum et moncium, ubi iocundissimas audimus  
cantilenas. Istas siquidem consuetudines obtinemus, quas si  
tenere uolueris, tibi uidebitur asperum et amarum. Si autem  
imitari nolueris, nobis non ualebis imponere culpam, quia  
secundum tenorem epistule actus nostros et doctrinam nostram  
tibi paululum declarauimus, que uita nostra nobis esse uidetur.  
Vos Affricam et Europam paruo tempore concludere dicitis.  
Vos lumen solis deficere facitis, dum cursus sui terminos annorum  
postulatis. Vos Patuli fluuii splendido auro currentes absque  
calore pauperes redistis. Vos nullum fluuium bibendo  
minuistis. Vos monstrastis, ut horribile occeanum nauigaret  
homo. Vos omnia manducantes semper ieiunas facies ostenditis  
et demonstratis. Vos in sacrificio uestro filios occiditis. Vos  
inter humiles discordiam seruatis. Vos suadetis hominibus, ut  
nequaquam sufficiant ei spacia terrarum, sed celorum querere  
habitaculum preparatis. Per deos uestros multa mala committitis  
et perpetratis, ut illi fecerunt. Nam testimonium potestis  
accipere a Ioue, deo uestro, et Prosperpina, dea uestra, quos  
colitis. Iupiter eciam multas feminas adulterauit. Proserpina  
uero multos fecit sui adulterii esse participes. Miseri ergo  
adulteros deos colitis et homines non permittitis uiuere sua 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
  
 
  |