27. LANFR.  Et liberare eos . Homines liberavit,  
quod probat a contrario; non enim angelos, nam si  
angelos liberaret, angelicam naturam assumeret,  
sed nusquam angelorum naturam apprehendit,  
ergo, etc. 
28.  Timore mortis . Fideles dicit qui timore mortis,  
seu corporis, seu animae, per totam vitam observabant  
legem; quos liberavit Christus seu ab inferno,  
seu ab importabili jugo legis. 
29. AMBROS.  Obnoxii erant . Servi si quidem omnes  
fuerant mortis, quia mortem timebant. 
30. LANFR.  Nusquam enim . Probat superiorem  
causam, quia ideo homo factus est Deus, ut mori  
potuisset, nisi enim pro humana salute mori disponeret,  
apparere volens hominibus, non hominem,  
sed angelum, in quo loqueretur, assumeret. 
31. AMBROS.  Nusquam enim angelos . Quia dixerat: 
 Quoniam pueri communicaverunt carni et sanguini,  
 et ipse similiter participavit eisdem , ideo, inquit,  
 nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae  
 apprehendit . Quare dixit apprehendit? Quia nos  
quasi recedentes ab eo, et longe fugientes insecutos  
apprehendit; et in unam personam nostrae fragilitatis 
naturam sibi contemperavit. 
32.  Unde debuit . Non itaque alia fuit causa illi  
per omnia fratribus assimilari, nisi ut fidelis pontifex  
in nobis, nostrisque propitiaret peccatis. 
33. LANFR.  Misericors . Revera non vocatur misericors 
nisi homo; misericors a misero corde dicitur;  
sic B. Gregorius in Moralibus. 
34.  Ut repropitiaret . Probat quod potest condonare  
delicta, id est, auxiliari; nam per divinitatem, et per  
carnem? Per divinitatem, quia etiam per carnem. 
35. AMBROS.  In eo in quo passus est . In eo, id est  
in homine, in quo passus est, potens est tentatos  
adjuvare, ne vincantur, quia tentationes nostras,  
sicut homo, in seipso per experimentum cognovit.
  |  
  |