Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 370


Permansit autem desolacio huius monasterii preciosi Martyris
Vincencii usque in annos triginta tres, in quibus nullius hominis
habitacio, sed tantum bestiarum possessio fuit; et que quondam
fuerat excellencior multis, tunc facta est humilior cunctis. Atque
ex eo nec monachos congregatos, nec abbatem <hic> habere potuisse
usque ad supradictum tempus annorum triginta trium, quo
numero humani generis Redemptor in mundo cum hominibus conversari
dignatus est, usque ad passionem sacratissime Crucis.
Post hec Valerie provinciam et Romanos fines acriter devastantes,
Campaniam quoque peragrantes, Casinum castrum adierunt
dyri predones, et monasterium Sanctissimi Benedicti, quod
prius quidem a Longobardis destructum, beatorum patrum Paldonis,
Tatonis et Tasonis || studio et labore, cum venerabili patre
Petronace fuerat reconciliatum, incendentes, penitus diruerunt;
omnesque illius Congregacionis fratres, quos capere potuerunt, vel
quibus pre imbeccillitate facilis fuga non erat, sine ulla miseracione
gladiis necantes, crudeliter extincxerunt. pari eciam modo monasterium,
quod deorsum erat, igne conbuserunt, et venerabilem
abbatem Bertharium in ecclesia domini Salvatoris super sanctum
altare Beati Martini trucidantes, eundem locum hominibus inhabitabilem
reddiderunt. sed ante impiorum adventum, aliquantos
ex eisdem monachis aufugisse percepimus, qui Tianis civitatem
adeuntes, Regule librum, quem pater Benedictus manu sua scripserat,
Libram panis, vasculum ereum vini et saccos cilicinos, qui

Torna all'inizio