Paulus Diaconus: Carmina

Pag 40


Colla paterna ferunt extincti viscera nati;
Viventem natum colla paterna ferunt.
Omnia vincit amor; vicit soror imbre beatum;
Somnus abest oculis: omnia vincit amor.
Simplicitate placens instar petit alta columbae;
Regna poli penetrat simplicitate placens.
O nimis apte deo, mundus cui panditur omnis,
Abdita qui lustras, o nimis apte deo.
Flammeus orbis habet iustum super aethera nantem;
Quem pius ussit amor, flammeus orbis habet.
Ter vocitatus adest testis novitatis habendus;
Carus amore patris ter vocitatus adest.
Dux bone, bella monens exemplis pectora firmas;
Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.
Congrua signa dedit vitae consortia linquens;
Ad vitam properans congrua signa dedit.
Psalmicen assiduus numquam dabat otia plectro;
Sacra canens obiit psalmicen assiduus.
Mens quibus una fuit, tumulo retinentur eodem;
Gloria par retinet, mens quibus una fuit.
Splendida visa via est, facibus stipata coruscis;
Qua sacer ascendit, splendida visa via est.
Rupea septa petens nancta est errore salutem;
Errorem evasit rupea septa petens.
Poemata parva dedi famulus pro munere supplex,
Exul, inops, tenuis poemata parva dedi.
Sint, precor, apta tibi, caelestis tramitis index
O Benedicte pater, sint, precor, apta tibi.
Nunc, venerande pater, cunctis celeberrime saeclis,
Mitis adesto gregi nunc, venerande pater.
Funde benigne preces, caveat quo noxia vitae;
Quo vitam capiat, funde benigne preces.
Vincula solve mei solita virtute piacli;
Pectoris et plectri vincula solve mei.

Torna all'inizio