summo pontifice roboratę, et eo qui statuit vivente et quocumque 
pontifice succedente, firmissimę et inconvulsę atque incorruptę perpetuo 
sunt habendę. quarum sponte pręvaricatores ęterna punientur 
ultione. de his enim Clemens Romanę Ecclesię  pręsul 
scribit, quod « Omnes legum divinarum libenter violatores et sacrarum 
institutionum voluntarię perturbatores ecclesiastica indignos 
regula et sancta communione beatus Petrus apostolus ore suo 
iudicabat ». item: « Pręcepta apostolica nemo credat absque 
suo periculo negligere vel dissimulare, quia in iudicio Dei ignis 
ęterni tormenta sustinebit qui ecclesiastica decreta negligit ». 
item: « Si quis pręcepta apostolica non integra custodierit, sit anathema 
usque in adventum domini nostri Ihesu Christi ». Anacletus 
papa: « Transgressores sponte legis suę eiusque violatores 
apostatę nominantur. omnis autem apostata refutandus est ». 
item: « Privilegia ecclesiarum et sacerdotum sancti apostoli iussu 
Salvatoris intemerata et inviolata eius decreverunt manere temporibus. 
leges vero Ecclesię apostolica firmamus auctoritate, 
et peregrina iudicia submovemus ». Evaristus papa: « De 
cetero caveantur talia per omnes ecclesias ne Ecclesię sanctitas 
per nostram fatigata negligentiam perdat privilegia quę per viros 
venerabiles est consecuta ». Alexander: « Nobis loqui necessitas 
imperavit dicente Propheta: “Exalta ut tuba vocem tuam”. 
et cui omnium ecclesiarum cura est  si dissimulem audiam, Domino 
dicente: “Reiecistis mandatum Dei ut traditiones vestras 
statuatis”. quid enim aliud est reicere mandatum Dei 
quam privato consilio iudicio humano novis rebus constituendis 
liberius delectari ? unde et alibi scriptum est: “Ne transgrediaris 
terminos antiquos quos posuerunt patres tui”. Terminos 
indubitanter transgreditur qui dominica pręcepta et apostolorum 
eorumque successormn statuta confundit, et minime observat ». 
Xistus papa: « Nos, fratres, nullum perdere volmaIus, sed ipse se 
perdit qui pia inconsiderate avertit et qui apostolorum et huius
  |  
  |