Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod obstaculum quod ianuam paradisi
claudebat, ut dictum est, fuit peccatum totam naturam inficiens: et quia peccatum
per satisfactionem tollitur, neque satisfactio potuit congrue aliter fieri nisi
per passionem Christi, ut infra dicetur: ideo per passionem ipsius tantum aperta
est nobis ianua, et non per alia quae prius operatus est. Tamen per alia quae
prius operatus est meruit nobis conversionem ad ipsum, inquantum meruit se
nobis manifestari; per quam nos proficimus, et non ipse.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod meritum satisfactionis non consistit tantum in
caritate, sed requirit passionem Christi, ut infra dicetur. Per satisfactionem
autem oportebat nobis ianuam aperiri.
Ad secundum dicendum, quod in baptismo aperti sunt caeli, quia baptismus est
id per quod efficimur participes passionis Christi, consepulti cum ipso in mortem;
Rom. 6; unde baptismus non aperit ianuam nisi supposita passione.
Ad tertium dicendum, quod ascensio non aperuit ianuam quantum ad id quod
est essentiale in paradiso, scilicet visionem Dei (quia etiam ante ascensionem
Deum viderunt sancti educti de limbo); sed quantum ad locum congruentem
beatis.
EXPOSITIO TEXTUS
«Ut amota ignea rhomphaea»: quae quidem posita in paradiso terrestri significabat
impedimentum quod prohibebat ingressum paradisi caelestis.
«Sed vel mox post carnis separationem anima impassibilitate donata est». Hoc
probabilius est: quia etiam aliae animae sanctorum, quae nihil purgabile
habent, mox post separationem a corpore impassibiles fiunt.
«In qua forma crucifixus est, in ea exaltatus est»; contra. Exaltatio est usque ad
aequalitatem Patris, quod non convenit sibi secundum humanam naturam, in
qua crucifixus est. Dicendum, quod exaltatio potest dupliciter intelligi: aut
quantum ad cognitionem nostram; et sic debetur personae ratione utriusque
naturae: aut quantum ad rem; et sic cum exaltatio duo importet, terminum ad
quem, et motum ad ipsum; terminus convenit personae, secundum quod dicitur
exaltari usque ad aequalitatem Patris; naturae autem assumptae, secundum
quod dicitur exaltari ad potiora bona Patris; motus autem convenit tantum
naturae: et ideo exaltatio convenit personae ratione naturae.
«Non est autem inventus inter homines aliquis qui id posset implere». Quia
meritum unius puri hominis non poterat in totam naturam.
|
|