Ero et cetera. Maior est nota quia expresio conceptus mentis est finis ad quem gramaticus tendit; et finis ponit necesitatem hiis que sunt ad finem. Minor declaratur: nam per verba inpersonalia multos conceptus exprimunt, quos per personalia exprimere non contigit, ut patet in istis inpersonalibus "curritur" et "delectat", dicendo sic: "el se curre". Non aliter bene exprimeretur quam per inpersonale quod est "curritur"; et dicendo: "el me deleta de leçer" non bene exprimeretur nisi per obliquum ante et per obliquum post, ut patet modo loquendi. Ex quoconcluditur quod verba inpersonalia non solum fuit possibile des etiam utile et quodam modo necessarium reperiri.
Tunc ad rationes in opositum. Ad primam, quando dicebatur: "si esset dare verbum inpersonale per privationem persone ita esset dare innumerale per privationem numeri": concedatur quod posset dari; et tu dicis quod nemo dicit "verbum innumerale". Dico quod hoc est de ussu solum: nam ita posset dici "innumerale" sicut "personale" quamvis nec privatio numeri nec persone causent proprie constructionis inpersonalium, sed modus oblique dependencie ad suppositum. Sic modus recte dependencie facit verbum personale. Propter quod illa ratio nichil nocet.
Ad aliam quando dicis quod persona atribuitur verbo in comparatione actus ad substantiam, dico quod verum est interdum sed non semper, sed solummodo quando actus directe respicit substantiam a parte ante, sicut in verbis personalibus respectu nominativorum suponencium; respectu tamen terminorum posteriorum nichil operatur persona ad costructionem. Propter quod illa ratio non procedit; vel possumus dicere quod persona atribuitur verbo pro ut comparatur ad substantiam quantum ad modos similitudinis que sunt accidentales, quibus cassis constructio fieri posset. Propter quod ratio non valet.
Ad terciam rationem quando tu dicis quod sicut persona se habet ad pronomen ita se habet ad verbum, dico quod illa maior posset interimi ex eo quod illa similitudo non tenet in totum. Nam persona se habet ad pronomen quodam modo magis essencialiter pro eo quod ipsum significat substantiam. Verbo autem atribuitur magis accidentaliter: nam solummodo per quandam similitudinem ad substantiam et sic illa similitudo non tenet; vel possumus dicere quod nichil prohibet pronomen posse intelligi sine persona in quantum accidens eius est et esse pronomen inpersonale si aliqua expressio conceptus mentibus exigeret, sicut de verbis inpersonalibus dictum est. Propter quod et cetera.
Ad quartam racionem, quando dicebas: "quod possumus dicere per
|
|