1. Domino Gerardo de Castro Florentino iuris perito.
Non minus Cesaris scripta quam bella lectitans miror; habuit enim
prima cum paucis, secunda cum multis, nec minus ipse domitor mundi
exteras pugnacissimas nationes regionesque tremefecit, imperium
Oceano, astris terminans famam, quam Comentariis suis Belli Gallici,
quod geminis lustris feliciter confecit, scriptores, quamquam facundissimos,
alti sui stili operositate preterivit. Nec inferius putavit
tantus princeps scribere legenda quam scribenda peragere, illudque
perditissimum tempus putabat, quo vel bellis aut scriptis operam non
dabat. 2. Quod qui scire voluerint, Tranquillum de Cesaribus volvant
et Ciceronianas ad illum luculentissimas orationes, omnem quin ymo
Romanam hystoriam, et tunc perpendent quam ritu suo secundum illorum
temporum superstitiosam sectam antiquitas meritissime Iulium
inter divos suos referens consecravit.
3. Nostra vero etas, domine Gerarde, tales longo superbientes sanguine
parturit, ut indigere putent litteras noscere habeantque contemptui
si quem regni ductorem studiis vacare cognoverint, longe decepti, si
scrutamur, scientiam armis inimicam arbitrantur. Transeo reges imperialemque
fortunam, quibus ipsa felicitas in multis veniam negat
et prestat; venio ad inferiores gradus viros, quos non vera, que sola
et unica virtus animi est nobilitas, sed ficta et mentita ex antiquitatis
utcumque divitiarum cumulu, isto nobilitatis vocabulo insignivit.
Quid in illis splendide mentis elucet, que semina surgunt generosa
virtutum, quid morum? Non considerantes illud
Stemmata quid faciunt, quid prodest, Pontice, longo
sanguine censeri, pictos ostendere vultus
|
|