Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

886


ad causam. Detractio est digressio impertinens, nichil ad causam realiter
faciens. Et si non deerabimus : hec est expositio precedentis
dicti "transitionibus", + scilicet quod detractionis +, quod sic intelligitur:
tunc non utimur transitionibus nec detractionibus. Si exitus
rerum
: narrationis exponemus talis modus, ut possit sciri ante que
facta sunt postremo et ita nec transibimus nec detrahamus. Reticuerimus :
septima conditio brevitatis de qua ponit exemplum.
Utina<m> similiter de aliis posuisset. Quod ibi genus est :
id est quod exemplum generale, cuius est intellectus:
'Si tamen sum bonus et veniam de provincia, venire non potui si provinciam
non ivissem'. Et omnino : nota, quod superflua ab arte
sunt resecanda, sed, preter hoc, salubrius est preterire rem que
non obest neque adiuvat, quam dicere. Et ne bis : hec est nova
conditio brevitatis. Bis : propter + rugationis intram sepius quam
locis +. Cavendum : hec est ultima cautela brevitatis, in qua ponit exemplum:
Athenis et cetera. Vesperi : adverbium temporis est. Ubi : id est
postquam. Megaram : locus est. Simo : no<me>n est propium.
Virgini : nomen propium. Ecce in hoc exemplo patet vitium narrationis
decimum, ubi negotium repetitur bis et "insidias" bis etiam
repetitur. Differt autem ista a precedenti, quia in precedenti prohibetur,
ne repetatur rem.
Dillucide : id est valde lucide. Si quodque :
prima conditio dilucide narrationis, ut primo dicatur res
primo gesta, secundo dicatur res secundo gesta et sic de singulis.
Rerum ac temporum : nota duplex ordo: ordo rerum et ordo temporum;
et ordo rerum probatur sine ordine temporum, ut si quis
dicat: "Legi Donatum, Catonem et Avianum"; servatur ordo temporum,
sed non rerum si quis dicat: "Primo fui Rome, secundo Athenis,
tertius Parisius"; <si> postea dicat: "Legi Avianum, Catonem et Donatum",
servatur autem ordo rerum; sed si quis dicat: "Primo anno
Rome legi Donatum, secundo Athenis Cathonem, tertio Parisius Avianum"
erunt secundum veritatem et iste dicetur ordo rerum et temporum.
Videbuntur : secundum apparentiam vel verisimilitudinem. Hic
erit considerandum
: nota, quod ista secunda conditio habet quatuor
propietates, que negative ponuntur. Ne quid perturbate : quod scilicet
perturbem ordinem temporum sive rerum. Ne quid nove : <ita>
quod non sit aliter dictum vel cuius contrarium sit dictum. Ne quid contorte :
ita quod per violentiam vel contorsionem ad narrationem contorquamur

Torna all'inizio