introitus se habet ad villam. Et dixit Aristophanus: victoria
verbalis non est victoria, sed victoria vera est opere vincere et
non verbo. Et dixit Anaxagoras: sicut mors non competit ei qui
bene vivit, sic male viventi vita non competit. Sapiencia est
decoratio intellectus; lingua est prolatio veritatis; cor est bona
voluntas; manus sunt pietas; pedes sunt inquirere sapientes;
dominium vero, iusticia; regnacio est mensura; ensis est
gratia; pax, balista; sagitta, salvatio; milicia consultare prudentes;
decoratio, fortitudo; thesaurus, disciplina; societas, bonorum
dilectio; desiderium, vitare peccata et Deum sequi. Et
dixit cuidam sapienti quandam habitantem villam que bannum
incurrerat, et nullam habenti exinde curam: quare de banno
ville non doles? Respondit: quia si talia viderem in somniis,
non moverer ut excitarer propterea; et eodem modo non moveor
ex hiis que video, sensu meo meditando veridice quod sit
expergefactio quedam. Et dixit alter: amici sunt nobiles quidam
affectus; oportet igitur niti ad conservacionem ipsorum, et ad
acquisitionem unius per alterum, velut familiaris columbe industria
alie [lucri fiunt]. Et dixit alter: amor est infermitas
anime et amicus est curator ipsius, et mansuetudo est fructus
anime, et fidelitas est vita eiusdem. Et dixit rex cuidam sapienti:
|
|