Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 42


involucro, voluntatem. Ex hoc siquidem cauta conicitur dimicantis
auctoritas, ut, dum preter bellice legis auspicia hostis insignia tot preconiis
extulit, dum oppugnatoris obstaculum tot laudibus ypocritis circinavit, eo
magis promptuarium laudati tepesceret, quo confidentius interioris hominis
pensato iudicio magis aperte diffideret, dum nichil sibi de contingentibus
invenit nec appendiciarum aliquam sibi predicat veritatem. Dixistis
preterea non esse querendum ab hoste suffragium. Domine, fateor quod
habet manualis conflictus regula proprium, ut hostilem instantiam hasta
bellicantis exaggeret et fraude doloque, quo prevaleat, circumveniat inimicum.
Sed lingue loquacitas, utilis in enigmate, iurgium quod orationis
blande suasio reddit audacius, tamquam ferrum, quod ferri polituris acuitur,
quanto perdignius purgari se cogitat, tanto pignoris emolumenta
fecundioris acquirit. Ne igitur obvius reddar et displicens, unde placere credidi,
forsan insipidus, illa repetita petitio sub silentii clave recluditur, oblate
penne vestre mysterio tanto recipiendo solennius, quanto, que sine cythara
luderet, discordiam lire modificans, gratiorem efficiet melodiam.

Torna all'inizio