<DE SEPULTURA FRATRIS EXTRA MONASTERIUM MORTUI>
Si frater extra monasterium de hac uita migrauerit nec fratres secum
fuerint, qui eum abluant caeteraque quae superius dicta sunt circa eum
adimpleant, deportatus ad monasterium in feretro, quod sibi praemitti
debet, cum pallio per portas curiae ingrediatur et cooperante fratre cui
infirmorum cura commissa est in domo infirmorum deponatur. Quo
deposito famulus ut solet ad hostium claustri ueniat, tabulam percutiat,
conuentus adueniat fiantque caetera ac si de hac uita migrasset in eadem
infirmorum cella excepto quod non dicitur Proficiscere anima christiana .
Porro si fratres secum fuerint unus aut plures factaque sunt ei quae in
tali negotio fieri oportet, procedat ei conuentus obuiam per maiores
monasterii portas psallendo hos psalmos Miserere mei deus secundum. Deus
in nomine tuo. Miserere mei deus, miserere mei. Ad dominum cum tribularer
et qui sequuntur, donec ad corpus perueniant. At ubi peruenerint,
faciant stationem uersi ad alterutrum. Sacerdos alba indutus et stola
accedat et aspergat corpus aqua benedicta et incenset, deinde moneat
ut orent pro eo dicendo Pater noster. Et ne nos. Non intres in iudicium.
Requiem aeternam. A porta inferi. Dominus uobiscum. Oremus . Collecta
Suscipe domine animam serui tui , aliam Suscipe domine seruum tuum . Inde
reuertantur cantore incipiente responsorium Subuenite . Dum intrant in
aecclesiam, pulsentur omnia signa et deponatur in loco in quo caeteri
fratres deponi solent et agantur caetera quae agerentur, si in domo
infirmorum mortuus et de illa domo illuc deportatus fuisset.
<DE OFFICIO PRO MONACHIS ALIENIS EXPLENDO>
Quacunque hora ex quo infantes mane incipiunt legere usque ad collationem
de monacho congregationis alibi defuncto atque sepulto uel
sepeliendo certus nuntius aut breuis ad monasterium uenerit, si fratres
non sint in capitulo aut in refectorio aut in dormitorio meridianis horis
aut si in monasterio uel extra monasterium non intersint alicui obsequio,
quod deseri et imperfectum relinqui commodum non sit, statim prior
tabulam percutiat et residentibus in capitulo fratribus fratris obitum
nunciet et subiungat Eamus et faciamus ei quod iustum est et nostri ordinis
consuetudo habet . Et surgentes et Uerba mea canentes sonantibus signis in |
|