mulierum et prolis, et cupidinem querendi omnia et
se multis periculis exponendi. Nec cum hec ipsum relinquunt
quattuor sua mala que sunt quattuor elementa,
scilicet colera nigra, citrina, sanguis et flegma, et venti, et
venena mortifera, et fere pessime, terror luporum atque serpentum,
so[m]nus et vigilie, calor, frigus, pluuia et genera
afflictionum senectutis, si ad illam peruenerit.
Et si ab huiusmodi tribulationibus toto tempore suo permaneret
pacificus nec molestaretur ab eisdem, et tantummodo
de morte cogitaret tempore quo expedit eum ab hoc separari,
et consideraret tristicias quas passurus est tunc, scilicet
separari a sociis et fratribus et magnas tribulationes percipere
que ipsum post mortem sequentur, vtique deberet consiliari
et muniri argumentis et modis suo posse,quod abhorre[re]tur
et dedignaretur ea omnia que ipsum faciunt obliuisci
et decipi maledictionibus mundi et eius vanitatibus. Et maxime
in hoc tempore maligno, pleno mendaciis, in quo, etiamsi
esset rex cui Deus bonum fortunium concessisset, et legalis
et fortis consilij, magnanimus insistens circa rerum inquisitionem,
iustus, innocens, fideles spiritu, dedignus
visitator fidelium, sermocinator intelligens, prorogans iram,
cognoscens secreta hominum et rerum, amator sapientie et
sapientum rectitudinis, et rector fortis corde et absque malicia
super impijs, non audiens omnia que dicuntur ei, gerens se
misericorditer cum populo, et largiens suo populo quod diligunt
et euitans eis quod abhorrent; si hec omnia essent in rege,
non tamen prosperaretur vtique propter temporis aduersitatem.
Videmus etenim quoniam hic tempus vbique retrouertitur,
et fiunt verba iusticie dissipata, et perditur ab hominibus
quod difficile erat perdi, et omni tempore semper apud
eos inuenitur quod autem erat difficile inueniri. Et efficitur
bonum abiens et fugiens, malum autem accedens et
|
|