Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 508


solitudinem cessante necessitate contulit se ad cottidiani panis
consuetudinem. Ubi vero necessitas perit, statim usus in
propria redit. Ubique est deus, ubique colitur et adoratur, et
rex coronetur, honoretur, ubi et quando kanonice constituta
sollempnitas celebratur.
In Atticis enim legitur hystoriis, quod Byzanzenus rex
Nikophorus, vir sapiens et bellicosus, circumcincxit Antiochiam
vallo formidandisque machinis plus minus septem annis.
Et bis in hebdomada coronatus circuibat civitatem cum
multis populorum turmis ad similitudinem Hyerechontine
urbis. Crux denique ligni dominici precedebat eum, per
quod sperabat victorię tropheum. Antioceni vero perterriti
novo et inusitato miraculo subiciunt colla regię perseverantię
retiaculo. Et si rex ille fortis et sapiens, pro amplificanda
christianitatę omnia faciens, coronabatur sub divo, sine aecclesiis,
sine sollempnibus feriis, multo magis dominus noster
cesar debet coronari circumseptus venerandis presulibus et
decentissimis clericis et precipue in festivitatibus egregiis. Adhuc
autem: Libentius denique illud perficitur, quod verisimilibus

Torna all'inizio