discernimus, separamus, abiicimus: doctrinam
reprobam non discernemus, sed retinebimus? Sed cum
bona miscebimus? Sed pro bona defendemus?
79 Ego vero, ut ingenue feram sententiam, gesta Silvestri
nego esse apocrypha, quia, ut dixi, Eusebius quidam
fertur auctor, sed falsa atque indigna que legantur
existimo, cum in aliis tum vero in eo, quod narratur de
dracone, de tauro, de lepra, propter quam refutandam
tanta repetii. Neque enim, si Naaman leprosus fuit,
continuo et Constantinum leprosum fuisse dicemus.
De illo multi auctores meminerunt, de hoc principe orbis
terrarum nemo ne suorum quidem civium scripsit,
nisi nescio quis alienigena. Cui non aliter habenda est
fides quam alteri cuidam de vespis intra nares Vespasiani
nidificantibus et de rana partu a Nerone emissa,
unde Lateranum vocitatum locum dicunt, quod ibi rana
lateat in sepulcro: quod nec vespe ipse nec rane, si loqui
possent, dixissent. Transeo, quod cruorem puerorum
ad curationem lepre facere dicunt, quod medicina
non confitetur, nisi ad deos Capitolinos hoc referunt,
quasi illi loqui consuessent et hoc fieri iussissent.
Sed quid mirer hee non intelligere pontifices, cum
nomen ignorent suum: Cephas enim dicunt vocari Petrum,
quia caput apostolorum esset, tanquam hoc vocabulum
sit Grecum gr-apo tou kefale et non Hebraicum
seu potius Syriacum, quod Greci gr-Kefas scribunt,
|
|