quo cives vocantes dominum, ostendunt ei pacta et conventiones
quasdam in suo regimine observare. Ex ipso
ergo modo regendi, quia unum est politicum, aliud regale,
differt regimen coniugale a regimine paternali.
Videmus enim quod regimen regale est magis totale et
naturale: regimen vero politicum est magis paternale et
ex electione. Nam praeesse regaliter est praeesse totaliter
et secundum arbitrium: praeesse vero politice est
praeesse non totaliter nec simpliciter, sed secundum
quasdam conventiones et pacta. Rursus, licet omne
regimen (si sit rectum) sit naturale, attamen regimen
politicum quantumcunque sit rectum, non est adeo naturale,
sicut regale. immo illud regimen est quodammodo
ex electione, cum in tali regimine cives sibi dominum
eligant. Ex hoc autem maxime patet differentia
inter regimine nuptiale, et paternale: quia pater magis
praeest filiis simpliciter et totaliter, quam uxori. Rursus,
dominium paternale magis est secundum naturam,
quam coniugale: aliquo enim modo uxor iudicatur ad
paria cum viro, et eligit sibi virum. Filii autem non sic
iudicantur ad paria eum patre, nec eligunt sibi patrem,
sed naturaliter producuntur ab ipso. Dicitur dominium
paternale esse plus secundum naturam, quam coniugale:
quia licet sit naturaliter animal coniugale, tamen quod
habeat hanc coniugem vel illam est secundum placitum
et ex electione: sicut homo naturaliter est aptus ad
loquendum, tamen quod loquatur hoc idiomate vel illo,
hoc est secundum placitum et ex electione. coniugale
ergo regimen non est sic naturale, ut paternum:
quia filii nullo modo coniugale a paternali ex modo regendi,
quia unum est magis simpliciter et naturale; aliud
vero est quasi particulariter et ex electione: de levi videri
potest, quomodo differt hoc regimen ab illo ex parte
operum fiendorum. Nam pater sic debet praeesse filiis,
|
|