QUAESTIO 1
Hic sex quaeruntur: 1. An sit peccatum in Spiritum Sanctum, et quid sit;
2. Utrum sit distinctum ab aliis peccatis; 3. De speciebus eius; 4. De irremissibilitate
ipsius; 5. Utrum peccatum in Spiritum Sanctum praeexigat alia peccata;
6. Quibus conveniat in Spiritum Sanctum peccare.
ARTICULUS 1
Utrum sit aliquod peccatum in Spiritum Sanctum
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod nullum sit peccatum in Spiritum Sanctum. Quia, secundum
quod in littera dicitur, illi dicuntur in Spiritum Sanctum peccare quibus placet
malitia propter se sicut piis bonitas. Sed malitia nulli propter se placet: quia
malum est praeter voluntatem, et nullus ad malum intendens operatur, ut
Dionysius dicit. Ergo secundum hoc nullus in Spiritum
Sanctum peccat.
2. Praeterea, omne peccatum hominis ex corruptione naturae nascitur. Sed peccatum
quod est ex corruptione naturae, est ex infirmitate. Cum autem peccatur
per infirmitatem, non peccatur in Spiritum Sanctum, ut in littera dicitur. Ergo
nullum peccatum est in Spiritum Sanctum.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod omne peccatum ex
errore est. Sed error ignorantiam includit. Quod autem per ignorantiam est,
condividitur contra peccatum in Spiritum Sanctum. Ergo nullum peccatum est
in Spiritum Sanctum.
4. Praeterea, si aliquis peccat in Spiritum Sanctum, aut est in statu viae, aut
post viam. Sed post viam esse non potest: quia tunc non erit tempus merendi et
demerendi, ut plures dicunt: sed recipiendi pro his quae gessit, sive bonum sive
malum. Similiter nec in statu viae: quia de nemine desperandum est, secundum
Augustinum, dum vivit. Peccatum autem in Spiritum Sanctum
est peccatum desperantium, quia pro eo oratio interdicitur 1 Ioan. ult. Ergo
nullus in Spiritum Sanctum peccat.
5. Praeterea, quorum una est maiestas et gloria, una est offensa. Sed «Patris et
Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas».
Ergo et eorum est una offensa; et ita cum peccatum in Spiritum Sanctum dividatur
contra peccatum in Patrem et Filium, videtur quod nullum peccatum sit
in Spiritum Sanctum.
|
|