Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

121


igitur displicet Deo quando discordia ponitur inter bonos. unde
in Ecclesiastico dicitur quod Deus odit illum qui seminat
inter fratres discordiam. istud est officium dyaboli, qui in
medio tritici super seminat çiçaniam, dum inter bonos ponit
divisiones et scandala. concordia vero inter malos est mala. malum
est enim quando aliqui fures sunt concordes ad furandum,
raptores ad rapiendum, occisores ad occidendum. talium concordiam
et pacem Propheta detestatur dicens: "Çelavi super
iniquos, pacem peccatorum videns". discordia vero inter malos
est bona sicut patet ex libro Actuum Apostolorum, ubi dicitur
quod inter eos Iudeos due erant secte: una Phariseorum,
qui confitebantur resurrectionem, alia Saduceorum, qui negabant
resurrectionem. quamvis autem isti in hoc essent divisi,
in persecutionem tamen Pauli omnes erant uniti. isti igitur
omnes Paulum ceperunt, eum occidere cupientes. Paulus vero,
volens inter eos divisiones ponere, ut sic evadere posset, dixit
magna voce quod ipse resurrectionem credebat et predicabat et
pro tali fide captus erat. quod audientes Pharysei, qui resurrectionem
credebant, dixerunt quod nolebant [ut Paulus] mali
aliquid pateretur. Saducei autem dicebant quod moreretur.
unde inter eos magna divisio est exorta, et sic Paulus de manibus
eorum evasit. ista divisio fuit bona, quia nisi Paulus eos taliter

Torna all'inizio