Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 866


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ex Glossa ista habetur, quod non fuerit habitus
claritatis sicut in corporibus immortalibus, sed fuit actus splendoris similis
ex divino miraculo.
Per quod patet etiam solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod non potest esse quod claritas fuerit in corpore ex
gloria animae: quia anima Christi adhuc erat passibilis ex illo respectu, quod
est forma corporis: unde gloriam in corpus non transfundebat, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod etiam actum aliarum dotium Christus ostendit, sed
aliter, ut dictum est. Sed tamen secundum illa non dicitur transfiguratus: quia
aliae dotes non pertinent ad aspectum, secundum quem praecipue de figura alicuius
iudicamus, sicut claritas, per quam aliquid in seipso videtur.
Ad quintum dicendum, quod hoc intelligitur quando corpus gloriosum non vult
se ostendere.
Ad sextum dicendum, quod illa claritas dicitur sibi fuisse naturalis, inquantum
corpus illud ordinatum erat ad illam claritatem habendam, sicut virtutes dicuntur
animae naturales; vel inquantum erat conformis claritati animae; vel ratione
Divinitatis.
Ad septimum dicendum, quod in vestibus erat splendor ex claritate corporis
procedens.
EXPOSITIO TEXTUS
«Sicut aliis hominibus». Similitudo attenditur inquantum aliis hominibus necessitas
moriendi inest natura, non inquantum est ex peccato.
«Sunt enim quatuor status hominis». Contra. Boetius assignat
tres. Dicendum, quod Boetius assignat status humanae naturae quantum ad
conditiones corporis principaliter: quod quidem in primo statu erat animale, in
secundo corruptibile, in tertio spirituale. Magister autem assignat principaliter
quatuor status quantum ad conditiones animae, ut patet.
«Immunitatem peccati». Non quantum ad potentiam peccandi, sed quantum ad
actum. Boetius vero dicit, quod de primo statu accepit ea quae ad vitam animalem
pertinent, scilicet, comedere, dormire, et huiusmodi.

Torna all'inizio