Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 440


te, neque ipsorum formas, quas tu ipse forte fecisti. Et ob hoc
documentum, condemnacionem mortis accepit a XII iudicibus
Athenarum, qui mandaverunt ei toxicum bibere quod opium
nominatur. Et hoc autem multum doluit rex illius patrie, tamen
non potuit sentenciam revocare, sed mortem ipsius fecit
aliquamdiu prorogari. Navis enim una quam ipse rex cum
magnis enceniis destinare ad ydolorum domum certis temporibus
consueverat, moram contraxerat, occasione adversitatis ventorum,
et ipse in consuetudine habebat non occidere quemquam
quousque navis reverteretur Athenas. Inclusus igitur in carcere,
visitabatur ab amicis; inter quos unus eius socius cui nomen
erat Euclites, dixit ei: navis regis aplicabit forte cras aut
prius oras, et nos interim, quod tu servaris, dare volumus
pecuniam custodibus tuis ut te secrete, cras, summo mane, dimittant;
tu autem, Romam pergens et ibidem commorans,
Atheniensium potenciam regisque eorum amplius non timebis.
Cui respondit: quod habeo non valet quadringentos argentheos.
Cui dixit Euclites: bene scio te habere non posse quod petunt,
sed nos satis habemus pro te et cum magno desiderio satisfaciemus
custodibus, ad hoc ut evadas. Quibus Socrates respondit:
hec civitas, a qua ista pacior, est locus mee generationis et
facit mihi hec non quia merear sed quia confuto opera iniusta,
sicut non credere in Deum verum et adorare ydola vana; et
propter hoc me occidunt. Si ergo ista mee nationis gens me ita
propter veritatem persequitur, hoc idem facient quocumque ivero,
quia nunquam omittam veritatem tueri et opponere me mendaciis.

Torna all'inizio