apostolum tradidisse Romanis religio usque adhuc ab ipso insinuata declarat, quamque
pontificem Damasum sequi claret et Petrum Alexandriae episcopum, virum
apostolicae sanctitatis, hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam euangelicamque
doctrinam Patris et Filii et Spiritus sancti unam deitatem sub pari maiestate et sub
pia trinitate credamus. Hanc legem sequentes, christianorum catholicorum nomen iubemus
amplecti </I>]. Item placuit rationi paucis similiter monstrare exemplis, quatenus
christianissimi imperatores cum apostolicis viris caeterisque praesulibus in Orientis partibus
olim unanimes fuerant contra hereticos pugnando heretici erroris pravitate purgare
sanctam ecclesiam. Unde Leo vir apostolicae sanctitatis Theodosio augusto: Quantum
rebus humanis consulere providentia divina dignatur, sollicitudo clementiae
vestrae spiritu Dei incitata demonstrat, quae in catholica ecclesia nihil impacatum,
nihil vult esse diversum, quia fides, quae non nisi una est, in nullo potest esse sui
dissimilis. Unde pietas vestra, quae in honorem Dei religiosissime catholicam diligit
veritatem, constituat synodale iuditium , quo Euticetis error convincatur. Ad hoc imperator
Theodosius et Valentinianus Dioscoro episcopo: Necessario magnam dedimus
sollicitudinem, ut etiam veram relligionem et nostram conversationem erga Deum sincera
medela et pietate conciliata lustremus . Et paulo post: Tua igitur sanctitas, assumens
solos decem venerabiles episcopos, sermone ornatos et vita et nomine et ratione
et verae fidei scientia et doctrina apud omnes pios, proximis Kalendis Augusti ad
Ephesinam metropolim, civitatem Asiae, occurrere sine dilatione festinet, nullo alio
synodum molestante . Et item: Quod si quis tam necessariam et Deo amabilem dissimulare
voluerit synodum et non omni virtute secundum praedictum tempus ad statutum
occurrerit locum, nullam habeat apud Deum et apud vestram pietatem excusationem .
Item alia epistola: Victores Valentinianus et Martianus incliti triumphatores,
semper augusti, Anatholico episcopo. Omnibus negociis divinae res praeponendae
sunt. Quia igitur dubitationes quaedam in orthodoxa religione nostra videntur esse
commissae, sicut etiam epistola viri reverentissimi episcopi almae urbis Romae Leonis
testatur, id specialiter clementiae nostrae placuit, ut venerabilis synodus in Nicaea
civitate provinciae Bithiniae caelebretur. Unde, licet necessitates publicae nos hic
morari compellant, tamen praeponendam esse omnibus negotiis iudicamus eam, quae
de sancta atque orthodoxa fide est, curam. Pro petitionibus ergo reverentiae vestrae
nimium cupientes et ipsi sanctam synodum vestram caelebrari, festinamus ad vos venire
quantotius. Unde, si placet reverentiae vestrae, ad Calcedonensium civitatem transire
dignamini; illuc enim poterimus excurrere, quamvis hic nos publicae necessitates
impediant, quia ea, quae expediunt orthodoxae fidei atque paci et quieti sanctarum et
catholicarum ecclesiarum, omnibus potiora esse censemus . Item alia: Zeno inclitus
triumphator, semper augustus, Felici sanctissimo ac religiosissimo archiepiscopo. Qualem
nostra pietas circa orthodoxarum et venerabilium ecclesiarum concordiam tenet
animum, ex sacris apicibus nostris sanctitati tuae liquere confidimus, et quam sit certum,
universae reipublicae nostri imperii vires, vitam denique ipsam nostram non nisi
in religione servanda sacrosanctarum ecclesiarum constare. Nostra etenim pietas
sanctorum patrum decreta inviolata, inconcussa per omnia custodire et Calcedonensium
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|