Salimbene de Adam: Cronica

Pag 907


faciente, precipitavit se de quodam solario valde parvo,
quod perambulatorium vocant, et postea transivit per foveas
et venit, ut iam superius dictum fuit, ad domum fratrum Minorum
pavidus et tremens sicut iuncus in aqua. Ibi omnes amici sui,
qui veniebant ad visitandum eum, maledicebant sibi et convitia
et maledicta congeminabant super eum, dicentes quod propter
rusticitatem et avaritiam suam sibi talia accidissent. Ipse vero
hec omnia patientissime sustinebat, cognoscens se culpabilem
extitisse.
Item, precedenti mense, scilicet in Maio, antequam abbati
talia accidissent...
...
...riis ministrentur, que etiam excommunicatis et ab Ecclesia precisis
dari possunt tempore necessitatis. Iam enim in illis impletum est illud
evangelicum: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet, immo
compatiendum; etiam iidem fratres Minores in divinis offitiis et predicationibus
vitantur sicut excommunicati a personis dicti Ordinis Cysterciensis
in universale Ecclesie scandalum et iacturam; que omnia a multis
sapientibus et prudentibus iudicantur ab invidie et odii fomite processisse.
Cum ergo predictum Ordinem Cysterciensem semper dilexerimus
et foverimus specialiter, mandamus vobis singulis et universis
stricte precipientes quatinus, vice nostra, ad loca et monasteria singula
dicti Ordinis in districtu vobis commisso accedatis, abbates et
abbatias et conventus eorum admonentes, et eisdem in persona nostra
supplicantes, ut, infra mensem post receptionem presentium, constitutiones
suas sic improvide editas et in scandalum Ecclesie promulgatas
provide revocent cum effectu. Alioquin eumdem Ordinem ex nunc
omni [gr]atia et indulgentia cuiuscumque privilegii [vel] confirmationis
a nobis vel a nostris predecessoribus concessa [cassa]mus penitus per
presentes [litteras, precipient]es vobis districte ut ... et pedagia et
telonea ... a personis dicti Ordinis sicut ab aliis recipiatis et [alia]
ab eisdem exigatis, que ipsis ratione privilegii sunt concessa. Verum,
licet multa per nostras legittimas sanctiones preter rationem in favorem
religionis [fuerint] edita et statuta, ac immensitas donationis piis locis
et religiosis optima sit mensura, nisi predictas constitutiones, in quibus
error expressus contineri videtur, intra mensem, sicut dictum est, faciat
revocari, statuimus et decernimus quod de cetero nullus dux, marchio,
comes, nobilis, civis vel alius quicumque ad nostrum imperium pertinens

Torna all'inizio