Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 61


morales de se inclinant in finem sibi convenientem, ut
Temperantia inclinat in sobrietatem, et in detestationem
venereorum: sed non sufficit inclinari in finem debitum
temperantiae, vel in finem aliarum virtutum moralium,
nisi sciamus, quomodo possumus consequi talem finem,
quod sit per prudentia. Per virtutes ergo morales praestituimus
nobis debitos fines: sed per prudentiam (cum
habemus) dirigimur in fines illos. Accipiat autem prudentia
fines illos a virtutibus moralibus: et per ea quae
sunt ad finem, recte dirigit in fines illos. Quare prudentia,
ut comparatur ad virtutes morales, sic diffiniri potest,
quod est perfectio intellectus, sive quod est bona qualitas
mentis, directiva in finem virtutum moralium. Secundo
potest comparari Prudentia ad virtutes intellectuales,
respectu quorum est praeceptiva: prout enim ad praesens
spectat, si circa agibilia bene negociari volumus, tria
habere debemus. Primo debemus diversas vias invenire.
Secundo de inventis debemus iudicare. Tertio debemus
praecipere ut fiant opera secundum inventa et iudicata:
ut si vellemus secundum opera bellica castrum
aliquod capere. Primo inveniendae essent viae, et cogitandi
essent modi, per quos castrum istud capi posset. Secundo
iudicandum esset de viis inventis, utrum bonae essent ad
propositum prosequendum. Tertio praecipiendum esset
ut fierent opera secundum inventa et iudicata. In intellectu
ergo nostro debent esse tres virtutes. una per quam
bene inveniamus et bene consiliemur, quam Philosophus
Ethic. 6. appellat eubuliam, idest bene consiliativa. Alia
vero bene iudicamus de inventis, quam Philosophus
appellat synesin, idest bene iudicativam. Tertia,
per quam praecipiamus ut fiant opera secundum inventa
et iudicata, et hanc dicimus esse prudentiam. Prudentia
ergo respectu virtutis inventivae et iudicativae dicitur
esse praeceptiva: quia quod illae inveniunt et iudicant,
ista praecipit ut fiat. Prudentia ergo immediatus dirigit

Torna all'inizio