Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 509


transmisit ad quandam villam que Sarapia nominatur, ut illam
impugnaret, que similiter inobediens facta fuerat. Videns vero
Chaus quod regis Philippi milicia distributa erat per partes diversas,
reputavit aptum esse interficere eum. Et adiunctis sibi
hominibus quoscumque habere potuit, Philippum insiliit, percuciens
eum percussionibus multis; et, interponentibus se hominibus,
Philippus graviter percussus cecidit, et villa valde commota
est; et in hoc intervenit Alexander, inveniens patrem quasi
mortuum et matrem Chaus manibus captivatam et, evaginato
ense, ut eum occideret, et ut matrem non percuteret suis comprehensam
manibus, a percutiendo abstinuit. Et tunc dixit ei
mater: fili, occide eum, propter me nullo modo dimittas. Et
percussit eum Alexander ense proprio, et Chaus in terra cecidit
quasi mortuus; et accipiens eum Alexander detulit eum coram
patre adhuc vivente. Cui dixit Alexander: rex, surge et,
capto ense, tuum inimicum occide, manu propria te ulciscens. Et
surgens Philippus Chaus interfecit; et statim mortuus est Philippus,
et subhumavit eum Alexander, et regnavit post eum.
Philippus consueverat dare tributum Dario, filio Darii, regis
Persarum, quandam quantitatem notam, quolibet anno, de ovis
aureis ut non impugnaretur ab eo. Et dederat filium suum Alexandrum
Aristotili pro discipulo, quem multum bene docuit, et
factus est magni et boni intellectus. Et cum Philuppus fuit morti
propinquus, vocans filium suum Alexandrum fecit eum regem et
suo capiti coronam imponens, statuit eum sedere in solio regio:
et introeuntes principes in dominum receperunt eundem. Deinde
vocavit Aristotilem mandans ei ut exhortaretur filium suum coram
se exhortacionibus bonis que, postquam mundum relinqueret, possent
prodesse eidem; et Aristotiles complevit edictum. Et statim,
obeunte Philippo, surrexit Alexander et persuadens hominibus

Torna all'inizio