Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 78


INCIPIT PROLOGUS SUPER CRONICAM A DOMINO SYCARDO
CREMONENSI EPISCOPO EDITAM.
Rerum creator omnium et opifex earumdem genus humanum in ea sorte
locavit, ut sibi sibique vicissim vivant, id ipsum quod vivunt ad principium
omnium referentes. Huius itaque servitutis condicionem huiusve crediti me debitorem
attendens, inter cetera philosophandi studia, licet ipse minus philosophus,
scribendi conmendabile genus elegi, quo pariter corpus exercitatur et spiritus.
Et quidem corporis exercicio iumentum nostrum temperantiae freno conpescitur
et parsimoniae feno reficitur. Spiritus vero sollicitudine mens proficit in
anteriora se extendens ceterisque proficiendi materiam tribuens; si tribuit in
hylaritate, sub debito fine premium nanciscitur, ut, cum scribat, in libro vitae
scribatur. Verum cum puerilia puerorum erudimenta vanaque poetarum super
veritate figmenta - mithologias loquor - in puerili etate conscripserim, quia,
cum essem parvulus, loquebar ut parvulus: nunc veterum comentis evacuatis, vetustissima
novis accumulans, vera de veris aut proxima veris, cronica scribo in
etate virili, quia factus vir evacuavi que erant parvuli.
Unde sequentia.
Ex profetica igitur hystoria Moysi famuli Dei ceterisque veteris et novi
canonis libris, ex cronicis preterea Iosephi, Metodii, Cesariensis Eusebii, Iheronimi

1



5




10




15



Torna all'inizio