Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod minores non habeant fidem implicitam in fide maiorum.
Sicut enim est fides implicita et explicita, ita et scientia. Sed scientiam
habet quis implicitam, non in aliquo sciente, sed in universali rei scibilis. Ergo
nec fidem habet unus implicitam in fide alterius.
2. Praeterea, illud in quo implicatur cognitio alicuius habentis cognitionem
implicitam, est regula suae cognitionis. Sed regula nostrae fidei non est cognitio
humana, quae potest decipi, sed cognitio divina, quae falli non potest. Ergo
videtur quod homo non debeat habere fidem implicitam in fide alterius hominis,
sed in cognitione Dei.
3. Praeterea, nullus peccat si se conformet suae regulae. Sed maiores sunt
praelati vel etiam doctores. Si ergo simplices debent habere implicitam fidem in
fide maiorum, non peccaret aliquis simplex dicens aliquid contra fidem, si ab
aliquo magistro vel praelato praedicaretur: quod falsum videtur.
4. Praeterea, illud in quo implicatur cognitio alicuius, oportet esse notum; sicut
qui habet scientiam alicuius particularis implicitam in universalibus principiis,
oportet quod illa principia cognoscat. Ergo homo non debet habere implicitam
fidem in cognitione alterius hominis.
SED CONTRA, omnis addiscens habet fidem implicitam in cognitione docentis;
quia, secundum Philosophum, oportet credere addiscentem. Sed
maiores positi sunt ad docendum fidem minoribus. Ergo minores debent habere
fidem implicitam in cognitione maiorum.
Praeterea, hoc patet per auctoritatem inductam in littera.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod ad salutem aliquis dupliciter
pervenit. Quidam enim non perveniunt merito proprio, sed merito alieno,
sicut pueri et stulti baptizati, quibus suffragatur meritum Christi, cuius facti
sunt participes in perceptione sacramenti: quia meritum proprium habere non
possunt, cum non habeant usum liberi arbitrii, quod exigitur ad meritum.
Quicumque autem usum liberi arbitrii habent, tenentur ad merita Christi et
meritum proprium addere. Meritum autem consistit in actu virtutum; unde ad
salutem ipsorum oportet quod sit et actus et habitus virtutum. Actus autem
omnium virtutum dependet ab actu fidei, quae intentionem dirigit: unde in omni
qui habet liberum arbitrium exigitur ad salutem eius quod habeat actum fidei,
et non solum habitum. Fides autem non potest exire in actum, nisi aliquid
determinate et explicite cognoscendo quod ad fidem pertineat; et ideo omni ei
qui habet usum liberi arbitrii, habere fidem explicitam quantum ad aliquid, est
de necessitate salutis.
|
|