Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 157


37. Qui cum decem et octo annos, et primum solus et post cum filio, regnum
tenuisset, ab hac luce subtractus est, corpusque illius iuxta basilicam domini Salvatoris,
quam Aripert, eius genitor, construxerat, sepultum est. Fuit autem statura decens,
corpore pleno, mitis per omnia et suavis. At vero Cunincpert rex Hermelindam ex
Saxonum Anglorum genere duxit uxorem. Quae cum in balneo Theodotem, puellam
ex nobilissimo Romanorum genere ortam, eleganti corpore et flavis prolixisque capillis
pene usque ad pedes decoratam vidisset, eius pulchritudinem suo viro Cunincperto
regi laudavit. Qui ab uxore hoc libenter audire dissimulans, in magnum tamen puellae
exarsit amorem; nec mora, venatum in silvam quam Urbem appellant perrexit
secumque suam coniugem Hermelindam venire praecepit. Qui exinde noctu egrediens,
Ticinum venit, et ad se Theodotem puellam venire faciens, cum ea concubuit.
Quam tamen postea in monasterium, quod de illius nomine intra Ticinum appellatum
est, misit.
38. Alahis vero iam dudum conceptam iniquitatem parturiens, adnitentibus Aldone
et Grausone Brexianis civibus, sed et aliis multis ex Langobardis, oblitus tantorum
beneficiorum quae in eum rex Cunincpert inpenderat, oblitus etiam iusiurandum quo
ei se fidelissimum esse spoponderat, cum Cunincpert abesset, regnum eius et palatium
intra Ticinum positum invasit. Quod Cunincpert ubi erat audiens, statim ad insulam,
quae intra lacum Larium non longe a Como est, confugit ibique se fortiter communivit.
Facta est autem magna tribulatio omnibus qui eum diligebant, et maxime sacerdotibus
et clericis, quos omnes Alahis exosos habebat. Erat autem eo tempore Ticinensis
ecclesiae episcopus vir Domini Damianus, sanctitate praecipuus, liberalibus artibus
sufficienter instructus. Is cum Alahis palatium invasisse respiceret, ne quid ab eo
ipse vel sua ecclesia adversi perpeteretur, Thomam diaconem suum, sapientem
scilicet et religiosum virum, ad eum misit perque eum eidem Alahis benedictionem
sanctae suae ecclesiae transmisit. Nuntiatum est Alahis, Thomam diaconem ante fores
adstare benedictionemque ab episcopo detulisse. Tunc Alahis, qui, ut diximus,

Torna all'inizio