Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 101


ducere auctoritate putabas. Huius ergo dicti consideratione forte
firmatus secundum hanc dominicae locutionis regulam rectius
docuisti tunc et ipsum filium, hoc est corpus eius, electos uidelicet
ipsius, quorum ipse constat omnipotens caput, subiectum ei qui
subiecit illi omnia, ut sit deus omnia in omnibus. Denique praemisisti:
Necdum uidemus ei omnia subiecta. Cum autem subiecta fuerint
ei omnia, tunc et ipse filius subiectus erit ei qui subiecit illi omnia.

Et hoc interrogo, quo pacto dixeris non ei esse omnia subiecta, cum
alibi prophetico sumpto testimonio, omnia subiecisti sub pedibus
eius,
exposueris? In eo autem, inquis in quo subiecit ei omnia, nihil
non subiectum reliquit.
Nunc autem dicis, Necdum uidemus ei
omnia subiecta,
demonstrans in futuro esse ei omnia subicienda.
Quid est hoc satis mirum? Nihil non subiectum et non omnia
subiecta.
III 17 (III 17) Adesto, quaeso, sancte spiritus, reuela auriculam
mentis meae, ut audiam te docente quid sibi uult quod hoc modo
per apostolum tuum loqui dignatus es: et nihil non subiectum et
non omnia subiecta. Dicam iam nunc te largiente quid sentio. Illud
potestatis, hoc esse oboedientiae considero. Nihil ei non subiectum
per potentiam diuinitatis intellego. Non omnia subiecta ei per
oboedientiam seruorum eius aduerto. Quia quamuis electi eius sint
ei subiecti in quantum humanae possibilitatis permittit facultas, non
tamen sic ei sunt subiecti per oboedientiam, quamdiu in hoc
mortali corpore persistunt, ut sit eis omnia in omnibus deus. Corpus
enim quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena cogitatio
sensum multa cogitantem.
Cum autem mortale hoc induerit
inmortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et
absorta fuerit mors in uictoria et tradiderit regnum, electos scilicet
suos, in quibus ex dono gratiae gubernando regnauerat, deo et
patri, hoc est ad notitiam eos paternae gloriae perduxerit contemplandam,
tunc ei subiecta erunt omnia. Quia nihil peruersum erit
in membris eius, in quo per corruptionem carnalis pugnae resistendo

Torna all'inizio