Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 136


fuit apud ecclesiam sancti Georgii, in capite
insule, ibi et cives habitabant. Is
locus Ferrariola dicebatur a nomine partis Padi que
nunc dicitur Fossa. Cum cives Ferrarie tunc molesti
et invisi essent Ravennatibus et viribus
impares, consilio publico deliberatum est ab eis
inde migrare cum omni re familiari et edificiorum
materia et sedem ultra flumen
ponere eo loco quo nunc civitas visitur. Nomen quoque
civitati nove dederunt, quod est Ferraria, derivando
nomen hoc Ferraria a prisco nomine
Ferrariola. Huius autem transmigrationis tempus
mihi penitus est ignotum, ideo id temere
scribere non sum ausus. De Emilia igitur
provincia in provinciam Venetiam est
translata, spectans a meridie flumen in ea parte
spatiosum et altum. Est quidem inter civitatem
et caput insule sancti Georgii insula sancti
Antonii, que habet longitudinis circiter stadia quatuor,
inter quam et civitatem est pars fluminis alia
parte latior et vadosa. Eius loci civitatis
primi incole in duobus locis editioribus
sedes larium posuere. Castella quoque duo

470




475




480




485




490

Torna all'inizio