ARTICULUS 3
Utrum Filius Dei carnem humanam assumpserit
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Filius Dei carnem non assumpserit. Galat. 5, 17: «Caro concupiscit
adversus spiritum». Sed in Christo talis pugna non fuit. Ergo ipse
veram carnem non habuit.
2. Praeterea, in carne tantum est similitudo vestigii. Sed similitudo vestigii tantum
non sufficit ad assumptibilitatem, ut supra, art. 1, in corp., dictum est. Ergo
caro assumptibilis non fuit.
3. Praeterea, maior est gratia unionis quam gratia fruitionis. Sed caro nullo
modo potest coniungi Deo per fruitionem. Ergo non potest coniungi per unionem.
4. SED CONTRA, ad Hebr. 2, 16: «Semen Abrahae apprehendit»; et Rom. 1, 3:
«Factus est ei ex semine David secundum carnem». Sed semen non pertinet ad
animam, sed ad carnem. Ergo Filius Dei in humana natura non solum animam,
sed etiam carnem assumpsit.
5. Praeterea, homo non nascitur ex homine nisi per traductionem carnis. Sed
Christus non solum dicitur homo, immo etiam Filius hominis, non nisi quia de
Virgine natus est. Ergo assumpsit carnem in humana natura.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod carnem assumpserit, et non animam. Ioan. 1, 14:
«Verbum caro factum est». Non autem per conversionem in carnem, sed per
assumptionem carnis. Ergo solam carnem assumpsisse videtur.
2. Praeterea, corpus non indiget ut uniatur sibi anima, nisi ad hoc ut per ipsam
vivificetur. Sed ad hoc quod corpus vivificetur, sufficit quod corpori vivificabili
principium vitae uniatur. Cum ergo Deus, qui est principium vitae, corpus sibi
univerit, videtur quod unio corporis ad animam superflua fuisset.
3. Praeterea, habito aliquo quod est sufficiens operationis principium, non
requiritur ad eamdem operationem aliud principium; sicut ad illuminationem
aeris, qui illuminatur lumine solis, non requiritur lumen candelae. Sed Christus
per intellectum divinum sibi unitum sufficienter omnia cognoscere poterat.
Ergo non requirebatur anima cognoscitiva et intellectiva ad unionem illam.
SED CONTRA, Christus curavit naturam nostram per hoc quod eam assumpsit.
Sed principaliter venit ad curandum animas. Ergo animam assumpsit.
Praeterea, mors corporalis non est nisi per separationem corporis a principio
vitae. Si ergo in Christo non fuisset aliud principium vitae quam ipsa Deitas,
cum caro a Divinitate nunquam fuerit separata, nunquam Christus fuisset mortuus:
quod expresse contradicit Scripturae.
|
|