quos purgarentur commissa facinora: contentiosa
coartarentur, et jurgia iniqua supplantarentur,
excessus, eorumque fautores,
actores, et complices, personarum et criminum
qualitate pensata, pena debita damnarentur,
et traderentur morti, potissime publicorum
itinerum aggressores; cum intersit
Reipublicae secure quemlibet per itinera publica
commeare. Convenit enim ut in deliquentem
pro qualitate delicti sententia tribuatur,
ne si delinquentibus indulgeatur ex indulgentia
crimina subleventur. Et est a summo
praeside summa humanarum atque divinarum
rerum data nobis instructio, ut iniquis hominibus
impium non remaneat praesidium, nec
quis peccandi locus delinquentibus relinquatur
sed ille servetur innocens, qui revera
innoxius est in colpa, nec reputetur improbus,
si quis proba se possit allegatione
tueri quid pro puritate praetendens. Nec
ignoro similiter, quod cum ex alto justitiae solio
media statera judicii actus filiorum hominum
compensabit, nec boni praemiis, nec
carebunt suppliciis malefactores. Scio etiam
quod officiales qui scelera reperta non judicant,
vere conscii velut criminosi festinant, et in eos
merito severus exercetur gladius ultionis, ut
in sua nequeant nequitia gloriani. Cum igitur
unusquisque bene judicet, quae cognoscit, et
horum judex optimus censeatur, qui discussione
debita non omissa, sub diligentis examinis
lima legitimo testimonio comprobatur, miror
|
|