ab Urbe miliario, in proprio eiusdem Lucinae praedio, in via Ostiensi. 
Dehinc decursis, ut diximus, ducentis fere et .L. annis, cum divina 
clementia Dei Ecclesiae suae pacem condonare decrevisset, Constantinum 
Augustum misericors Deus providentia sua lepra percussit. 
Hic itaque Augustus, cum per revelationem divinam commonitus, 
Silvestrum papam a monte Soractim ascivisset, atque per eius 
praedicationem credens in Christo, baptismatis unda perfusus esset, 
continuo ab eius corpore universus languor fugatus est. Moxque 
per universum orbem templa paganorum claudi imperans, christianis 
copiam divina construendi domicilia concessit. Tunc cum ipse per 
loca singula plurima Christo sacraria construxisset, Romae templum 
Apollinis, quod Vaticanum appellabatur, in divinum versum oraculum, 
beati Petri nomine dedicavit. Ibique eius sacratissimum 
corpus summa cum exaltatione locavit; ac ne unquam a quolibet 
tam pretiosus exinde thesaurus possit auferri, circa loculum ipsum, 
quo beatum corpus continetur, tantum aeris ciprique liquorem 
praecepit effundi, ut ex omni undique latere, et tam supra quam 
subter, ad .V. pedum crassitudinem, vastam molem efficeret; quae 
non solum minime rescindi, sed nec de loco quidem ullo modo 
moveri possit. Super aes autem ipsum posuit crucem ex auro 
purissimo .CL. librarum. Pari etiam modo beatissimi quoque 
Pauli corpus venerabile in basilica, quam ipse eius in honore 
contruxerat, sepelivit. Ad quorum sacra vestigia dum de toto 
undique mundo fideles concurrunt, effectum.... praestante domino 
nostro Ihesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit 
et regnat in saecula saeculorum. Amen. 
 (Diamo qui le parti della descrizione di Mallio, che Romano ha 
 omesso). 
 
DE EPISCOPIS CARDINALIBUS PER PATRIARCHIAS DISPOSITIS. 
58. Septem cardinales presbiteri, qui ad sacrosanctum altare 
beati Petri per [h]ebdomadas suas missarum sollemnia celebrare
  |  
  |