| Ad quintum dicendum, quod obiectum irascibilis est bonum difficile, quod
 quandoque habet bonitatem ex ordine ad aliud. Unde in actu vel motu irascibilis
 est duplex terminus. Primus est proximus, secundum quod terminatur in
 obiectum proprium, ut quando consequitur victoriam. Et quia proprium obiectum
 irascibilis habet difficultatem, ideo non est delectabile alicui simpliciter,
 sed est delectabile ei secundum hanc vim, cuius actus est perfectus per hoc
 quod pertingit ad obiectum proprium, quod iam consecutum est; sicut quando
 aliquis delectatur de hoc quod vincit, quamvis simpliciter sensibilem dolorem
 de vulneribus sustineat, et de fatigatione tristitiam habeat; et ideo haec delectatio
 non est concupiscibilis, sed est proprie irascibilis, sicut delectatio quae est
 propria in actu videndi est propria ipsius visus.
 Secundus terminus est ultimus finis, in quem obiectum proprium ordinatum est.
 Hoc autem est aliquid quod secundum seipsum est conveniens et delectabile,
 sicut quod animal postquam vincit aliud animal, utitur ad libitum propria
 voluntate; et haec delectatio pertinet ad concupiscibilem. Irascibilis enim ad
 conservationem concupiscibilis ordinatur, ut scilicet propter difficultatem intervenientem
 delectatio conveniens non praetermittatur. Et ideo dicit Damascenus,
 quod ira est audax concupiscentiae vindex; et propter hoc
 etiam dicit Philosophus in 6 de Animalibus, quod animalia pugnant ad
 invicem propter cibum et propter coitum: quia circa has delectationes praecipue
 est concupiscibilis.
 ARTICULUS 3
 Utrum spes differat ab aliis passionibus, scilicet timore etc.
 Ad tertium sic proceditur.
 1. VIDETUR quod spes non differat ab aliis passionibus. Spes enim importat
 expectationem. Sed omnis motus appetitus videtur esse expectatio, quae nihil
 aliud dicit quam protensionem in aliquod bonum. Ergo spes non distinguitur ab
 aliis passionibus quae ad appetitum pertinent.
 2. Praeterea, expectatum bonum est obiectum spei, quae est expectatio. Sed
 expectatum bonum concupiscentiam constituit, ut dicit Damascenus 2 lib..
 Ergo concupiscentia est idem quod spes.
 3. Praeterea, idem motus est a termino et in terminum. Sed timor dicit motum
 appetitus a malo, spes autem dicit motum eiusdem in bonum. Ergo idem est
 timor et spes.
 4. Praeterea, sicut se habet album et nigrum ad visum; ita se habet bonum et
 malum ad appetitum. Sed album et nigrum non diversificant neque potentiam
 visivam neque passiones eius. Ergo nec bonum et malum diversificant passiones
 appetitus; et ita timor et spes non sunt diversae passiones, quamvis sint de
 bono et malo.
 | 
 |