sustinerent, sed magis se una cum dulcibus liberis sacrisque
penatibus concremarent, ut non Carthaginenses
femine fortiores fuerint quam Romane. Etenim, Cesar,
si regem te delegissemus, haberes tu quidem magnum
de imperio Romano agendi arbitrium, sed non
ita, ut vel minimum de ipsius imminueres maiestate.
Alioquin, qui te fecissemus regem, eadem facultate abdicare
te regno iuberemus, nedum posses regnum dividere,
nedum tot provincias alienate, nedum ipsum regni
caput peregrino atque humillimo homini addicere.
Canem ovili preficimus, quem, si lupi mavult officio
fungi, aut eiicimus aut occidimus: nunc tu, cum
diu canis officio in ovili Romano defendendo sis functus,
ad extremum in lupum nullo exemplo converteris?
17 Atque ut intelligas (quandoquidem nos pro iure
nostro cogis asperius loqui) nullum tibi in populi Romani
imperio ius esse: Cesar vi dominatum occupavit,
Augustus et in vitium successit et adversariarum partium
profligatione se dominum fecit, Tiberius, Gaius,
Claudius, Nero, Galba, Otho, Vitellius, Vespasianus
ceterique aut eadem aut simili via libertatem nostram
predati sunt, tu quoque aliis expulsis aut interemptis
dominus effectus es, sileo, quod ex matrimonio natus
non sis. Quare, ut tibi nostram mentem testificemur,
Cesar, si non libet te Rome principatum tenere, habes
filios, quorum aliquem in locum tuum nobis quoque
permittentibus ac rogantibus nature lege substituas,
|
|