Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 91

Tomus I

servamus. Ex quibus omnibus manifeste liquet,
quod hi potius ignominiose quam juste
habendos nos dixerint de Catholica fide
suspectos, quam nos, teste Summo judice, in
omnibus et singulis ejusdem articulis secundum
universalis Ecclesiae disciplinam, et adprobatum
Romanae Ecclesiae Symbolum, firmiter
credimus, et simpliciter confitemur. Advertat
igitur industria regia, si praedictam nullam
sententiam ipso iure, nullumque processum servare,
non minus in nostram quam omnium
regum, aut quarumlibet temporalium
dignitatum perniciem debeamus: [quam nulli
nostrorum Germaniae principum, a quibus assumptio
nostri status ac depressio nostra dependet,
praesentia vel consilio firmaverunt.]
Advertat et aliud, qualis ex istis initiis exitus
expectetur, a nobis incipitur, sed noveritis,
quod finietur in vobis: quia
nostra potentia primitus conculcata, resistentiam
aliquam non expectat: vestram ergo justitiam
in caussa nostra tuentes, vobisque et
vestris haeredibus, a longe providentes
nobis in iis, sicut convenit, adsistatis. [Nec
illud omittimus, quin fidei nostrae constantiam
ex confoederatione facta nobiscum, ad praesens
fiducialiter requiramus. ut ne dum adversario
nostro, aut nunciis, seu legatis ipsius occulte
vel publice faveatis: quin nobis potius toto

Torna all'inizio