mutanda. Nec est aliud necessarium, in mutatione,
nisi ut permutes adiectiva per sexus et,
ubi posuisti femininum genus pro mulieribus,
ponas masculinum pro viris. Et licet viri non
tantum laudari appetant, de huiusmodi lasciviis
plurimum letantur. Set videtur michi, quod omnia
offitia preter miliciam sunt in salutationibus
tacenda, quia hoc ineptum videretur, ut alicuius
clerici dignitas vel negotiatoris officium a muliere
aliqua diceretur. Nec etiam ipsi debent,
cum scribunt mulieribus alicuius lascivie causa,
suas dignitates vel officia nominare, quia male
cum antecedenti concordaret illatum et sic per
consequens epistola deluderetur. Clerici autem,
qui frequenter super nature incudem feriunt
cum malleo repercussorio nec valent motus renum
de facili refrenare, ponant in salutationibus
aliqua occulta signa, que propria nomina sub
ymagine representent. Et est notandum, quod
tam mulieres quam viri, cuiuscumque sint ordinis
vel conditionis, debent epistole titulum in
huiusmodi lasciviis taliter occultare, quod si littere
ad aliquorum manus pervenerint, nequeant
de facili cognosci.
Decursis breviter salutandi modis, qui possunt
|
|