Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi sunt millesimo 
vicesimo secundo, et imperante domno Henrico serenissimo 
imperatore augusto, anno imperii eius Deo propicio in Italia octavo, 
et dies [.....] mense februarii, per indiccionem quartam. Actum 
in territorio Beneventano, feliciter, amen. Theiricus cancellarius 
interfui et subscripsi. Leo servus Eosebii. Eusebius episcopus et 
missus imper[ator]i[s] affuit, decrevit et in eternum valere precepit. 
† Signum manu[s] Bezelini comitis ibi fui[t]. † Signum manu[s] 
Arnonii, qui ibi fuit. Adelgisi iudice ibi fui[t]. † Signum manus 
Attoni comitis qui ibi fuit. Signum manu[s] Benedicti, qui ibi fuit. 
MORTUO igitur Henrico imperatore pio, Conradus nepos eius 
factus est imperator. Hic Romam veniens, coronam 
accepit a Benedicto papa nono. inde Capuani ingreditur  
ubi eo residente venerabilis abbas Ylarius ad eum venit, et honorifice 
susceptus, huiusmodi preceptum ab eo suscepit.
  |  
  |