Anno Domini millesimo XL. Henricus Conradi filius aput Romanos regnavit an[nis]
XVII. Cuius temporibus in papatu sederunt: [Leo], qui cum Romanis – alia
littera cum Normannis - in Apulia dimicavit, Victor, Stephanus; cuius tempore Patarea Mediolani
exorta est. Post quem Benedictus et Nicholaus. Eiusque temporibus, scilicet anno
Domini millesimo LII, Bonifacius marchio sagitta in spineta occisus est. Et
quidem, ubi sagittarius pedes et genua fixit, radix omnis aruit, et herba cum
germine in circuitu ibi ulterius non germinavit, ut Dei nutu apparerent latentis
vestigia occisoris.
Anno Domini millesimo LXIII. Henricus aput Romanos regnavit an[nis] XVI.
Quem filius eius usque adeo persecutus est, quod ei regalia resignavit. His temporibus
Robertus Wiscardus invasit Apuliam et etiam Romam impugnare presumpsit. Ierusalem
a paganis capitur. Nicholao successerunt: Alexander, qui cum Candalo Parmensi
episcopo sub contentione fuit electus, sed optinuit; et Gregorius, qui captus
est a quibusdam Romani aput sanctum altare nocte natalis Domini, sed eodem die dimissus
in suo statu receptus est. Arnulfus autem Cremone fuit episcopus. Hisque
temporibus, scilicet anno Domini millesimo LXX, civitas Astensis capta fuit ab Adaleida.
Deinde sequentibus temporibus sequentia provenerunt: Anno Domini
millesimo LXXXIII° Nonantulam obsedit comitissa Matildis. Anno Domini
millesimo LXXXIIII. valida fames Ytaliam occupavit. Anno Domini millesimo
XCVI. multitudo peregrinorum per Cremonam transeuntium mare transivit; qui
|
1
5
10
15
20
|