Ioachim de Flore: Introduzione all'Apocalisse

Pag 40


sibi celitus misse singula gomor diebus quinque colligerent, sola vero sexta feria
colligerent duplum, alterum quidem gomor pro die eodem, alterum pro sabbato,
in quo tunc operari non esset licitum, hoc quoque modo diebus sex septem
gomor manne colligerent. Manna illud lapsum celitus divinam designabat scripturam,
que in sex certis temporibus de gestis illius populi collecta est, ut mentes
spiritualium tempore oportuno reficeret. Tempus enim colligendi et tempus comedendi
est. Alii collegerunt et nos in eorum opera indigni et immeriti introivimus.
In quinque sane diebus, quibus quinque manne gomor colliguntur, quinque
designantur tempora, in quibus sigilla quinque aperiuntur. Manna vero verba
significat spiritualia, que de celo descendunt. Porro sexta feria duo colliguntur
gomor, quia in sexti apertione signaculi duo simul misteria consummantur, idest
in sexti sigilli apertione sextum et septimum sigillum aperiuntur, sextum tamen
prius quam septimum. Bene autem preceptum est, ut singula gomor singulis
comederentur diebus, ne remaneret ex eis quicquam usque mane, quia scripture
ille, que opera domini in temporibus peragenda designant, procul dubio in
temporibus singulis altere post alteras consummantur. Quod vero manna illud
computruit, quod usque mane servatum est, quid aliud significare credendum
est, nisi quia omnis scriptura in consummatione perficitur, et quia significat
fieri, quod factum est, ad iudicium, non ad iustitiam illi, qui ultra sibi datum
signum expectat? Quasi enim in Iudeorum cordibus manna illud computruit,
quod Christum annuntiabat futurum, et ex eo vermes ad eorum iudicium et
dampnationem procedunt, iuxta illud quod dominus ait: Sermo, quem locutus
sum vobis, ipse vos iudicabit in novissimo die. Sermo namque dei aut manne
cibus est hiis qui credunt, fidelibus, aut vermis hiis qui non credunt, et dampnationis
pena. Ecce autem qualibet scripta sunt de hiis, que in presenti tempore
consummanda speramus. Que omnia, si creduntur, manna sunt et poculum salutis;
si autem in futurum reservantur, putrescit, et exinde non credentibus quasi
quidam vermes ad iudicium et ruinam consurgent.
Septem vero sunt generalia prelia, que sub lege consummata leguntur, secundum
illud, quod scriptum est: In sex tribulationibus liberabit te, et in septima
non tanget te malum. Sex tribulationes describit, quia due pro una recipiuntur.
Septem itaque describuntur certamina, sed tamen sex aliquando describuntur,
quia videlicet electorum ecclesia in sex tribulationibus instituitur, probatur, purgatur,
liberatur et in septima iam malo non tangitur, quia ab omnibus laboribus
requiescit. Septem vero certamina que sint, de serie historiarum colligitur:

Torna all'inizio