Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 810


Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod in Christo non fuerit timor. Timor enim maxime
opponitur fortitudini. Sed in Christo fuit perfectissima fortitudo. Ergo in ipso
non fuit aliquis timor.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod signum perfectionis
est absque timore esse. Sed Christus fuit perfectissimus. Ergo in eo non
fuit passio timoris.
3. Praeterea, si dicatur, quod timor inerat ei secundum sensualitatem; contra.
Timor est de futuro malo. Sed sensualitas in Christo non poterat futurum comprehendere.
Ergo in Christo non poterat esse timor, sed tantum dolor de
praesenti.
SED CONTRA, Marc. 14: «Coepit Iesus pavere et taedere». Ergo etc..
Praeterea, eiusdem est dolor et timor. Sed in Christo fuit verus dolor. Ergo et
verus timor.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod hic quaeritur de tristitia
secundum quod est passio animalis in parte sensitiva; et ideo dicendum, quod
quia Christus voluntarie assumpsit naturam nostram, ut per eam nos redimeret,
ideo talem assumpsit qualem oportuit esse ad finem redemptionis nostrae; unde
quamvis in aliis beatis per quamdam redundantiam ex glorificatione superiorum
virium glorificentur etiam inferiores, et ex gloria animae descendat gloria
corporis; tamen in Christo non fuit sic: quia gloria eius quae inerat ei secundum
fruitionem Dei, non impediebat passibilitatem animae eius, secundum
quod erat pars humanae naturae: et similiter laetitia quae inerat in superiori
parte per fruitionem, non redundabat in inferiores; et ideo cum accidebat aliquid
contrarium delectationi inferiorum partium, erat de eo tristitia; sed tamen
aliter in ipso et in nobis: quia in nobis inferiores vires non sunt perfecte subiectae
rationi; et ideo quandoque praeter ordinem rationis insurgunt in nobis passiones
tristitiae, quas quidem virtus refrenat in virtuosis, sed in aliis etiam
rationi praevalent: sed in Christo nunquam surgebat motus tristitiae nisi secundum
dictamen superioris rationis, quando scilicet dictabat ratio quod sensualitas
tristaretur secundum convenientiam naturae suae; et ideo non fuit in eo tristitia
rationem pervertens, nec fuit necessaria, sed voluntaria quodammodo.

Torna all'inizio