Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 33


invenitur, vel grate vexilla salutis. Scribitur autem inter suprema dileccione
coniunctos succinctius quam in aliis, quia ubi de verissimo non
dubitatur amore, non oportet amplius adulatoria locucione blandiri.
Et ideo dicunt ita: Suo caro .S. eius carus .B. plenitudinem
gaudiorum, vel salutem mentis et corporis, vel utriusque salutis affectum.
Facit enim tante dileccionis intimitas, ut nedum alia, sed eciam propria
taceantur nomina, quorum defectum suppletur a parte recipientis suprascripcio
exterior epistole, a parte vero mittentis intima vis amoris,
qua recipiens, visis litteris, noscit illico transmittentem. Et tales scribunt
sic: Sibi dilectus dilecto salutem quam sibi, vel salutem et quidquid
placet; vel sic: Suo suus nil aliud quam seipsum, vel seipsum et que
sibi, vel id totum quod est. vel salutem et pro libito.
 
5. Notula super toto capitulo
 
Nota insuper quod talis locucio, ut dictum est in toto capitulo de
amicis, quasi omnes status hominum comprehendit. Potest eciam sic
amicabiliter loqui rex regi, miles militi, iudex iudici, medicus medico,
clericus clerico, et quilibet alteri sibi pari, et eciam maior minori, si vult.
Minor vero maiori, quantumcumque amicentur ad invicem, non sic amicabiliter,
sed secundum status sui convenienciam loqui debet. Si vero
inter amicos occurrat aliqua turbacionis suspicio, poterunt se talibus
modis differentibus salutare:
 
6. De amico turbato cum amico
 
Amico hucusque credito, nisi cum culpa superveniens propria deamicet
.B. .D.
 
7. Responsiva quod falsum est
 
Quem intime dileccionis nodus semper sibi absque interrupcione servavit
.D. .B. non ambiguam, sed certe veracis amicabilitatis salutem.
 
8. Secunda sub amoris turbacione
 
Amico non vero, sed falso, sicut propria opera manifestant, .B. .D.
salutem illam que sibi debetur ex iure, vel nil aliud quam quod meruit
pro salute.
 
9. Responsiva cum excusacione
 
Intimo sibi velit nolit amico .D. .B. salutem quam saltem ex curialitate
dignabitur acceptare.

Torna all'inizio