Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 136


<XV.> DE INTERIECTIONE SECUNDUM PRISCIANUM
Papae quae pars? Interiectio. Quare? Quia interiacet ceteris partibus
orationis. Quid est interiectio? Pars orationis significans mentis
affectum voce incondita.
Unde dicitur interiectio? Ab inter et iaceo iaces. Alia ratio. Interiectio
(ab interiaciendo) nomen est sortita, quia, cum de aliis partibus
loquimur, subito inter eas interieotionem proferimus. Item aliter.
Dicitur etiam, ut quibusdam videtur, interiectio quasi interius iacens
ratio, dum vox plerumque impraemeditative exterius emergit.
<In> interiectionibus nulli sunt certi accentus. Sive enim dicas evax
acuto paenultimo vel evax ultimo acuto, idem est. Sic et heu et euge
et papae.
Quaestio. Quare non potest esse certus ac<c>entus in interiectionibus?
Solutio. Quia nulla praemeditatione mentis, sed subito et improvise
semper interiectiones proferuntur.
Heu aliquando est bissillabum, unde Virgilius: Heu, quam pingui
macer est mihi taurus in arvo
; aliquando est monosillabum, sicut metri
necessitas postulaverit.
Licet etiam pro interiectione alias partes orationis ponere, ut pro
nefas, pro dolor, Deo gratias. Haec etenim et his similia inconsiderate
prolata pro interiectionibus ponuntur.

Torna all'inizio