quatenus praesens beneplacitum nostrum
per jurisdictionem tuam solenniter studeas
publicare, firmam singulis fiduciam oblaturus,
quod immunitates et libertates omnes,
quibus olim, tam in Neapolitani quam in Salernitani
studiis, uti et gaudere sunt soliti,
faciemus universis et singulis illuc ire volentibus
inviolabiliter observari.
Cap. XIII.
Justitiario Terrae laboris, ut non impediat
magistros legentes particulariter in Grammatica, occasione
studii generalis.
Etsi ad perfectionem studii generalis,
quod nuper in civitate Neapoli providimus
reformandum, particularia studia
ubique per regnum mandaverimus interdici
nostrae tamen intentionis non fuit, sic
loca quaelibet depauperare doctoribus, ut artis
Grammaticae, rudimenta noviciis velut lactantis
vestris ubera famelicis infantibus
praecidantur: sed ad illos tantum extendi
volumus vestrae Serenitatis edictum, qui
auditoribus suis ruditate deposita, in facultatibus
aliis ingenia potiora petentibus, cibos jam
possint scientiae solidos ministrare. Propter
quod fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
|
|